PHYSETERES

PHYSETERES
PHYSETERES
Graece φυσητῆρες, ceti genus, quod Oceano Gellico vindicat Plinius, qui Indici Oceani proprias facit pristes et balaenas, l. 9. c. 4. Maximum animal in Indico mari Pristis et Balena est: in Gallico Oceano Physeter.
Sed et in mari Indico Physeteres reperiri, testes sunt Strabo et Arrianus, ex Nearchi relatione, quorum is φυσητῆρας plane nominat Indica Cete, l. 15. Imo Pristes et Physeteres, quod ad nomen attinet, idem signisicant. Nam πρῆςτις Graecis a πρῆσαι, h. e. φυσῆσαι, a flando, deducitur: unde δάκρυ ἀναπρήσας, quod Grammatici exponunt ἀναφυσήσας, et πρηςτὴρ, vehemens ventus et turbo sive procella. Arrianus in Indicis de cetis huiusmodi, Καὶ λέγει Νέαρχος, ὁπότε ἀπὸ Κυΐζων παρέπλεον ὑπὸ τὴν ἕω ὀφθῆναι ὕδωρ ἄνω ἀναφυσώμενον τῆς θαλάττης, οἷαπερ ἐκ πρηςτήρων βίᾳ ἀναφερόμενον: vidisse se ait ingentem vim aquae in altum, tamquam praesterum violentiâ, exsufflatum. Inde igitur πρήςτεις appellatae, quae cum physeteribus eaedem. Quod enim πρίςτεις scribitur, quasi ἀπὸ του πρίζειν, a scindendis fluctibus, vitium scripturae est, ut πρίων, pro πρηὼν, mons excelsus, et πλίξαι, pro πλῆξαι, unde πλιχᾶδες. Recta scriptio apud Oppianum occurrit, ubi πρήςτεις legas etc. Adeoque si
Pristis in Indico mari, etiam ibi Physeter, quia idem sunt: quemadmodum e converso, si Physeter in Gallico Oceano et Hispanico, etiam pristes ibi versari credendum est. Hos enormes ultrae molem ingentium columnarum, super antennas se navium extollere, Solinus ait; c. 55. quibus verbis non satis expressit Plinianum illud, In Gallico Oceano Physeter, ingentis columnae modo, se attollens, altiorque navium velis diluviem quandam eructans. Non dicit Plinius, Physeterem ultra morem ingentium columnarum se attollere, sed instar ingentium columnarum: quum se attollit, instar ingentis columnaefacere. Sed nec Plinius ipse Graeca, quae vertere voluit, satis fideliter reddidit. Ita enim leguntur apud Strabonem, d. l. Καὶ φυσητήρων, ὧν ἀναφυσησάντων φαίνεταί τις νεφώδους ὄψις κίονος τοῖς πόῤ῾ρωθεν ἀφορῶσι; nimbosam illam alluviem, quam in altum sufflando eructant Physeteres, similem videri ait, a longe aspicientibus, columnae cuidam nebulosae. Adcoque non ipsi Physeteres modo ingentis columnae se attollunt supra vela et antennas navium, sed aqua maris, quam in altum eiucalantur, altior abit navium velis ac ingentis columnae instar reddit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1012. et 1013. adde M. Anton. Delrium, Not ad Hippolytum Senecae v. 1030. ubi de voce Physeter, et 1049. ubi de voce Pistrix quaedam habet non protrita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • cétacé — ● cétacé nom masculin (latin cetacea, de cetus, gros poisson) Grand mammifère marin tel que les baleines, les cachalots et les dauphins. (Les cétacés forment un ordre.) ● cétacé (homonymes) nom masculin (latin cetacea, de cetus, gros poisson)… …   Encyclopédie Universelle

  • ORCA — I. ORCA Varroni l. 1. Rei Rust. c. 13. vas Hispanicum: Isidoro l. 20. c. 6. amphorae species, cuius ratio, ait Budaeus, non mensurâ, sed suâ formâ, consistit. Papias; Seria, singul. vasis genus, Orca; inde Seriola. Ioh. de Ianua; Orca, vas olei,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”